Hľadaný výraz: Jn 3,3-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
3 Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”. 4 Dicit ad eum Nicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ”. 5 Respondit Iesus: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. 6 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est. 7 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. 8 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”.

1

mail   print   facebook   twitter